Canticum Canticorum*

Caput 6: 9

quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata
(* Traductions européennes)

Glose

Quae est ista.Ecclesia gentium ita firmiter instituta, et usquequaque multiplicitate sui diffusa et producta per gradus et successiones suas usque ad novissima tempora, illis novissimis temporibus jam intuens Synagoga, tam bene operatam, operantemque ipsam sanctam Ecclesiam, tam diffusam, tot sapientissimos sine schismate sequi unam fidem: praeterea vivorum et mortuorum miracula, et multa alia Christianae fidei argumenta; jam conjuncta, poenitens, et compuncta, dicit admirative,Quae est ista,etc.Quasi aurora consurgens.Tunc Ecclesia fitaurora,cum mortalitatis atque ignorantiae tenebras funditus amittit. In judicio ergo adhucaurora,sed in regnodieserit, ubi plenum visum veri solis habebit.Pulchra ut luna.In nocte vitae praesentis, ubi variantur status temporalium, comparaturlunae:quia nunc clara mundo, nunc despecta; nunc virtutum candore plena, nunc pravorum dehonestata vitiis. In futura beatitudine, ubi idem status erit,sicut solfulgebunt justi.Terribilis ut castrorum acies ordinata.Habent tales praelatos sibi ordinatos, qui probabilibus sententiis fidem nostram evacuant, et terrorem nobis incutiunt. Quo perfectius ordinem in se virtutum collocat, eo terribilior est Ecclesia aeris potestatibus, vel quaeque fidelis anima.